

Epistola II ad Timotheum*
Caput 4: Versus 3
Coacervabunt sibi magistros.Id est, qui ea doceant quae volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui praescius futurorum, in doctrina praecipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, praeparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui haec illos doceant quae libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.